- PINCZOVIA
- PINCZOVIAoppid. minoris Poloniae, ubi Nicolaus Olesznicius, loci dominus, circa A. C. 1550. religionem Euangelicam doceri iussit, Episcopis frustra obnitentibus eumque apud Regem accusantibus. Scholam hîc postea celebrem aperuit Fr. Stancarus, cum adhuc errores, quos sinu fovebat, absconderet: Gregoriusque Orsacius primus Rector constitutus est, circa A. C. 1553. postmodum vero, Synodis tum hîc, tum Sendomiriae et Uladislaviae habitis, quibus Iohan. a Lasco intererat, Stancari haeresis condemnata est: quod repetitum in celebri Synodo Xianzensi, A. C. 1560. Lasicius de gestis Fratr. l. 5. et 7. Salomon Neigeb. l. 8. p. 477. Laetus Comp. Hist. Univ.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.